. .

Adeste Fideles Lyrics



 Adeste, fideles,

Laeti, triumphantes,

Venite, venite in Bethlehem!

Natum videte Regem Angelorum!

Venite, adoremus!

Venite, adoremus!

Venite, adoremus Dominum!


Deum de Deo,

Lumen de Lumine,

Gestant puellae viscera

Deum verum, genitum non factum.


Chorus


En grege relicto,

Humiles ad cunas

Vocati pastores appropriant;

Et nos ovanti gradu festinemus.


Chorus


Stella duce, Magi,

Christum adorantes,

Aurum, thus, et myrrham dant munera;

Jesu infanti corda praebeamus.


Chorus


Pro nobis egenum

Et foeno cubantem,

Piis foveamus amplexibus;

Sic nos amantem quis non redamaret?


Chorus


Cantet nunc 'Io!'

Chorus angelorum;

Cantet nunc aula caelestium:

'Gloria in excelsis Deo!'


Chorus


Ergo qui natus

Die hodierna,

Jesu, tibi sit gloria,


Patris aeterni Verbum caro factum.


Chorus

Subscribe to receive free email updates:

0 Response to "Adeste Fideles Lyrics"

Post a Comment